Bible

 

Genesis 34:10

Studie

       

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4438

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4438. Vers. 5-7. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet. ‘Jacob audivit quod polluerit Dinam filiam suam’ significat conjunctionem non legitimam; ‘Jacob’ est hic Antiqua Ecclesia externa: ‘et filii ejus erant cum acquisitione ejus in agro’ significat posteros quod in suo religioso essent: ‘et tacuit Jacob usque ad venire illos’ significat consultationem ex veris fidei, quae illi et posteris ejus: et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum ad loquendum cum eo significat consultationem de vero Ecclesiae illius: ‘et filii Jacobi venerunt ab agro’ significat quod consultaverint ex religioso suo: ‘ut audire illos, et doluerunt viri, et exarsit illis valde’ significat quod in malo essent contra verum Ecclesiae apud antiquos: ‘quia stultitiam fecit in Israele ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet’ significat conjunctionem in oculis illorum illicitam contra verum quod illis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.