Bible

 

Genesis 32:9

Studie

       

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4285

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4285. ‘Et dixit ad eum, Quid nomen tuum? et dixit, Jacob’: quod significet quale boni a vero, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum veri, de qua supra n. 4273.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1754

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1754. ‘Aner, Eshkol et Mamre’: quod significent illa quae apud eos, constat ab illis quae supra hoc capite ad vers. 13 de iisdem dicta sunt, nempe quod per nomina horum significentur bona et vera ex quibus pugnatum, non ita angeli, quia angeli intellecti sunt per pueros et viros, ut dictum; angelis enim nusquam aliquod nomen est, sed dignoscuntur ex bonis et veris quales sunt, quare nec per ‘nomen’ in Verbo aliud significatur quam essentia et ejus qualitas, ut ostensum prius n. 144, 145, 340, ut quoque constare potest apud Esaiam ubi de Domino, Vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5, 6;

ubi per ‘nomen’ intelligitur qualis est, nempe quod mirabilis, consiliarius, Deus, heros, pater aeternitatis, princeps pacis:

[2] apud Jeremiam ubi etiam de Domino, Hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:5, 6;

ubi quod ‘nomen’ sit justitia, manifeste constat; tum apud Mosen ubi etiam de Domino, Non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. 23:21;

ubi ‘nomen’ quoque pro Essentia quod Divina; praeter a multis locis in Verbo ubi dicitur quod invocaverint nomen Jehovae; quod non in vanum acciperent nomen Jehovae; et in Oratione Domini, sanctificatum sit nomen Tuum: similiter se habet cum nominibus angelorum; et similiter hic cum nominibus Eshkol, Aner et Mamre qui repraesentant angelos, quod significentur illa quae apud angelos.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.