Bible

 

Genesis 32:4

Studie

       

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1921

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1921. ‘Fac ei quod bonum in oculis tuis’: quod significet imperium, constat absque explicatione. In sensu interno haec repraesentant et significant quod Dominus ex propria potentia evicerit, subjugaverit et expulerit malum quod ex hereditario quoque se in primum hoc rationale insinuavit, nam sicut dictum, rationale conceptum fuit ab Interno Homine qui fuit Jehovah ut a patre, et natum ab exteriore ut a matre; quicquid ab exteriore, hoc secum habuit hereditarium, ita quoque malum; hoc fuit quod Dominus propria potentia evicit, subjugavit et expulit, et tandem Divinum fecit: quod ex propria potentia, ab omnibus et singulis quae in hoc versu constat; ut quod ‘ancilla tua in manu tua’, per 1 quae significatur quod rationale illud esset in potestate Ipsius; et nunc quod dicatur ‘fac ei quod bonum in oculis tuis’, quo significatur imperium super illud; et mox ‘humiliavit eam Sarai’, quo significatur subjugatio:

[2] haec dicta sunt ad Sarai, per quam repraesentatur verum intellectuale, quod fuit Ipsius Domini, ex quo cogitavit, ut supra n. 1904, 1914 dictum, et ex quo imperium habuit super rationale, ut et super naturale quod 2 erat exterioris hominis; qui ex vero intellectuali cogitat et ex bono Divino percipit, quod etiam Ipsius fuit quia Patris, nam alia non Ipsi anima fuit, non potest aliter quam ex propria potentia agere; quare quia malum ex hereditario propria potentia domavit et ejecit, etiam ex propria potentia Humanam Essentiam univit Divinae, unum est consequens alterius.

[3] Qui concipitur a Jehovah, non aliud Internum habet, hoc est, non aliam animam, quam Jehovam, quare fuit quoad ipsissimam vitam Ipse Jehovah; Jehovah seu 3 Divina Essentia non potest dividi, sicut anima patris hominis ex qua concipitur proles; haec quantum recedit a similitudine patris, tantum a patre, ita magis et magis procedente aetate; inde est quod amor patris erga liberos diminuatur secundum aetatis progressionem; aliter Dominus, progrediente aetate quoad Humanam Essentiam non recessit, sed continue accessit, usque ad perfectam unionem; inde constat quod idem sit cum Jehovah Patre, ut Ipse quoque clare docet Joh. 14:6, 8-11.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quod

2. The Manuscript has fuit

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.