Bible

 

Genesis 32:19

Studie

       

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4294

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4294. Vers. 29-32. Et interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum, et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum? et benedixit ei ibi. Et vocavit Jacob nomen loci Peniel, quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea. Et exortus ei sol, sicut transivit Penuel, et is claudicans super femore suo.

Propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris, usque ad diem hunc, quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti. ‘Interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum’ significat caelum angelicum et ejus quale: ‘et dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?’ significat quod caelum non vellet se revelare: ‘et benedixit ei ibi’ significat conjunctionem cum Divino caelesti spirituali: ‘et vocavit Jacob nomen loci Peniel’ significat statum tentationum: ‘quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea’ significat quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino: ‘et exortus ei sol’ significat conjunctionem bonorum: ‘sicut transivit Penuel’ significat statum veri in bono: ‘et is claudicans super femore suo’ significat quod vera nondum in illum ordinem disposita, ut omnia simul cum bono intrarent bonum caeleste spirituale: ‘propterea non edunt filii Israelis nervum emoti, qui super vola femoris’ significat quod non appropriata illa in quibus falsa: ‘usque ad diem hunc’ significat in perpetuum quod falsa non adjuncta: quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti, significat causam, quia falsa.

1 In sensu interno historico in quo agitur de posteris Jacobi, per interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum significantur mali spiritus: per ‘dixit, Quare hoc interrogas ad nomen meum?’ significatur quod non agnoscerent a malis spiritibus: per ‘benedixit ei ibi’ significatur quod ita factum: per ‘vocavit Jacob nomen loci Peniel’ significatur status quod induerent repraesentationes: [per] ‘quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea’ significatur quod repraesentative praesens: per ‘exortus ei sol’ significatur cum venirent in repraesentationes: per ‘sicut transivit Penuel’ significatur cum venirent in terram Canaanem: per ‘is claudicans super femore suo’ significatur quod bona et vera prorsus deperdita essent apud posteritatem illam: per ‘propterea non edunt filii Israelis nervum emoti qui super vola femoris’ significatur quod posteri hoc scire deberent: per ‘usque ad diem hunc’ significatur in perpetuum quod tales: per ‘quia tetigit in vola femoris Jacobi nervum emoti’ significatur quia hereditarium illis quod per regenerationem eradicari non potuit, quia non admitterent.

Poznámky pod čarou:

1. This is further explained in Arcana Coelestia 4306-4317.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.