Bible

 

Genesis 32:15

Studie

       

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3518

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3518. ‘Vade quaeso ad gregem’: quod significet bonum naturale domesticum, non conjunctum Divino Rationali, constat a significatione ‘gregis’ quod sit bonum, de qua n. 343, 415, 1565, hic bonum naturale quia ad Jacobum dicitur, et quidem domesticum quia domi erat, at ager 1 unde venationem suam acciperet Esau, per quem bonum naturalis significatur, n. 3500, 3508, 2 erat bonum non domesticum; alioquin ‘grex’ in Verbo praedicatur de bono rationalis, sed tunc ‘armentum’ de bono naturalis, videatur n. 2566; bonum naturale domesticum est id bonum quod homo a parentibus trahit, seu in quod nascitur, perquam distinctum a bono naturalis quod influit a Domino; quid et quale sit bonum naturale, videatur n. 3470, 3471; quapropter distinctionis causa, unum bonum vocatur bonum naturalis, alterum vero bonum naturale: praeterea unusquisque homo bonum domesticum accipit a patre, et 3 a matre, quae etiam bona in se distincta sunt; quod a patre accipit, est interius, quod a matre, est exterius:

apud Dominum, haec bona distinctissima fuerunt, nam Bonum quod habuit a Patre, fuit Divinum, quod autem a matre, 4 hereditario malo contaminatum; illud Bonum in Naturali quod Dominus habuit a Patre, fuit Ipsius proprium quia ipsa vita Ipsius, et id est quod repraesentatur per ‘Esavum’; at bonum naturale quod Dominus traxit a matre, quia malo hereditario contaminatum, fuit in se malum, et id est quod intelligitur per bonum domesticum; hoc bonum, quamvis tale, usque inservivit pro reformatione naturalis, sed postquam inserviverat, rejectum est.

[2] Apud unumquemvis hominem qui regeneratur, simile fit; bonum quod homo a Domino ut a 5 novo Patre accipit, est interius, at bonum quod trahit a parentibus, est exterius; illud bonum quod a Domino accipit, vocatur bonum spirituale, hoc autem quod a parentibus trahit, bonum naturale; hoc bonum, nempe quod a parentibus trahit, inservit omnium primo pro reformatione ejus, per illud enim, ut per volupe et jucundum, introducuntur scientifica, et postmodum cognitiones veri; sed postquam inserviverit ut medium pro hoc usu, separatur inde, et tunc prodit 6 spirituale, et se manifestat; hoc constare potest a multa experientia, ut solum ex eo cum puer primum instruitur, afficitur ille cupidine sciendi, primum non propter aliquem finem illi manifestum, sed ex voluptate quadam et jucunditate connata et aliunde; postea cum adolescit, afficitur cupidine sciendi propter aliquem finem, ut nempe prae aliis seu aemulis excellat; dein propter aliquem finem in mundo; 7 at cum regenerandus, ex jucundo et amoeno veri; et cum regeneratur, quod fit in adulta aetate, ex amore veri, et dein ex amore boni; fines tunc qui praecesserant, et illorum jucunda, paulatim separantur, quibus succedit bonum interius quod a Domino, et se in affectione ejus manifestat: inde patet quod priora jucunda, quae apparuerunt in externa forma ut bona, inserviverint pro mediis: tales successiones mediorum 8 sunt continuae;

[3] se habent haec comparative sicut arbor, quae prima aetate seu primo vere ramos suos foliis ornat, dein procedente aetate 9 seu vere floribus decorat, et dein circa aestatem germinationes primas fructuum producit, quae dein fructus fiunt, et tandem in illis semina ponit, in quibus arbores similes novas, et integrum hortum potentia, et si disseminantur, actu, habet; talia comparativa sunt in natura, quae quoque sunt repraesentativa, nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini in caelis, inde regni Domini in terris seu in Ecclesia, et inde regni Domini apud unumquemvis regeneratum. Inde patet quomodo bonum naturale seu domesticum, tametsi mere jucundum externum, et quidem jucundum mundanum, inserviat pro medio producendi bonum naturalis, quod se conjungat cum bono rationalis, & sic fiat bonum regeneratum seu spirituale, hoc est, bonum quod a Domino. Haec sunt quae per Esavum et Jacobum in hoc capite repraesentantur et significantur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ubi

2. The Manuscript has quod

3. The Manuscript inserts accipit.

4. The Manuscript inserts fuit.

5. nova, in the First Latin Edition

6. The Manuscript inserts bonum.

7. The Manuscript has ac

8. The Manuscript places this after tales.

9. The Manuscript has vel

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.