Bible

 

Genesis 32:15

Studie

       

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2520

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2520. Et dixit, Domine, num gentem etiam justam occides? quod significet num bonum et verum doctrinae exstingueretur, constat a significatione ‘gentis’ quod sit bonum, de qua n. 1259, 1260, 1416; et quia praedicatur de ‘gente Abimelechi’, per quem significantur doctrina fidei, per ‘gentem justam’ hic intelligitur tam bonum quam verum, utramque enim est doctrinae.

[2] Quod haec dicta sint ex zelo affectionis seu amoris erga universum genus humanum, patet; amor ille cogitationes Domini, cum adhuc in humano materno fuit, dirigebat; et tametsi percipiebat ex Divino quod doctrina fidei non nisi 1 e origine caelesti sit, usque tamen ut consuleretur generi humano, quod non recipit aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali suo habere potest, ideo dictum, ‘Num gentem etiam justam occides?’ quo significatur, Num bonum et verum doctrinae exstingueretur? Quod homo non recipiat aliquid cujus non aliquam ideam ex rationali si habere potest, constare potest ab ideis quas homo fovet de arcanis Divinis; semper iis 2 aliqua idea ex mundanis aut analogis mundanorum adhaeret, per quam retinetur in memoria, et per quam reproducitur in cogitationem, nam homo absque idea ex mundanis nihil usquam cogitare potest; ideo si vera nude 3 ex Divina origine proponerentur, nusquam reciperentur, sed 4 excederent omnem ejus captum, ita quoque fidem, maxime eorum qui in externo cultu sunt:

[3] haec ut illustrentur, sint haec exempla 5 : Ipsum Divinum non potest esse nisi in Divino, ita non nisi quam in Divino Humano Domini, et per hoc apud hominem; rationale si consuleretur, diceret quod Ipsum Divinum possit esse in humano cujusvis: adhuc, quod non sit aliquod sanctum quod non procedit a Domino, ita a Divino quod unum; rationale si consuleretur, diceret quod etiam aliunde:

[4] adhuc, quod homo non vivat ex se, non bonum faciat ex se, non 6 verum credat ex se, immo non cogitet ex se, sed bonum et verum ex Domino, malum autem et falsum ab 7 inferno; et quod magis, infernum 8 , hoc est, qui in inferno, nec cogitant a se, sed recipiunt ita bonum et verum Domini; rationale si consuleretur, haec rejiceret quia non caperet: tum quod nullus remuneretur propter quod faciat bonum et doceat verum, et quod externum nihil faciat sed internum, quantum affectionis boni sit in facere bonum et quantum inde affectionis veri in docere verum, et hoc quantum non ex se: ita in mille aliis.

[5] Quia rationale humanum tale est, ideo locutum est in Verbo secundum hominis captum, etiam secundum genium; ideo 9 est quod alius sit sensus Verbi internus quam est ejus litteralis; quod satis constare potest a Verbo Veteris Testamenti, ubi pleraque dicta sunt secundum captum et genium populi qui tunc vivebat; idcirco tam pauca ut vix aliqua, de vita post mortem, de salute aeterna, deque interno homine; talis enim erat populis Judaicus et Israeliticus, apud quem tunc Ecclesia, ut si illa detegerentur, non solum non intelligerent, sed etiam subsannarent; similiter si iis detectum fuisset quod Messias seu Christus venturus ad salvandum animas eorum in aeternum, hoc quoque ut nullum rejecissent, sicut etiam ab eadem gente constare potest hodie, coram qua si adhuc nominatur internum aut spirituale, ac Messias quod non rex erit maximus in terra, irridetur; haec causa fuit quod Dominus similiter ac Prophetae passim locutus sit, et cetera per parabolas, ut Ipse dicit apud Matthaeum, Jesus dixit, Per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, 13:13;

‘videntes et audientes’ sunt ii qui intra Ecclesiam, qui tametsi vident et audiunt, usque non intelligunt: et apud Johannem, Occaecavit eorum oculos, et obturavit eorum cor, ut non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant se, et sanem illos, 12:40;

quod ‘se converterent et sanarentur’ involvit quod usque dein rejicerent, et sic profanarent, quod secum habet damnationem aeternam, videatur n. 301-303, 582, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426; sed usque Dominus interiora Verbi multis in locis detexit, at solum pro sapientibus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quam.

2. The Manuscript inserts de.

3. The Manuscript has nuda.

4. The Manuscript has quia.

5. The Manuscript has pro exemplo.

6. The Manuscript has nec.

7. The Manuscript has ex.

8. The Manuscript deletes infernum.

9. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.