Bible

 

Genesis 32:14

Studie

       

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4252

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4252. vers. 9-12. Et dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah, dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum. Minor sum prae omnibus misericordiis, et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo, quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra. Eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum, forte veniat, et percutiat me, matrem super filios. Et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum, et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine. ‘Dixit Jacob, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’ significat sanctum praeparationis et dispositionis: ‘dicens ad me, Revertere ad terram tuam, et ad nativitatem tuam, et benefaciam tecum’ significat ad conjunctionem cum Divino Bono et Vero: ‘minor sum prae omnibus misericordiis et prae omni veritate, quae fecisti cum servo Tuo’ significat humiliationem in illo statu quoad bonum et quoad verum: 'quia in baculo meo transivi Jordanem hunc, et nunc sum in duo castra' significat quod ab exiguo multum: ‘eripe me quaeso e manu fratris mei, e manu Esavi, quia timeo ego eum’ significat statum respective, quia priorem se fecit: ‘forte veniat, et percutiat me, matrem super filios’ significat quod periturus: ‘et Tu dixisti, Benefaciendo benefaciam tecum’ significat quod usque tunc vitam adepturum: ‘et ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non numeratur prae multitudine’ significat fructificationem et multiplicationem tunc.

‘Dixit, Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’: quod significet sanctum praeparationis et dispositionis, constat a significatione ‘Dei patris Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum Domini, de qua n. 3439; et a significatione ‘Dei patris mei Jishaki’ quod sit Divinum Humanum Ipsius, de qua n. 3704, 4180; et quia utrumque est Jehovah, dicitur ‘Deus patris mei Abrahami, et Deus patris mei Jishaki, Jehovah’; hic autem significatur' sanctum quod procedit a Divino, nam omne sanctum est inde: quod sanctum significetur, est quia in naturali quod repraesentatur per ‘Jacob’, in quo nondum bonum quod repraesentatur per ‘Esavum’, cum vero conjunctum fuit; agitur 2 enim nunc de statu receptionis boni, hic de statu praeparationis et dispositionis ut reciperetur; supplicatio Jacobi non aliud involvit; quapropter significatur per illa verba sanctum praeparationis et dispositionis.

Poznámky pod čarou:

2. agit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2516

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2516. Quod ‘ecce tu morieris propter mulierem’ significet quo doctrina fidei nulla foret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, constat ex significatione ‘Abimelechi’ qui hic est ‘tu’, quod sit doctrina fidei; ex significatione ‘mori’ quod sit nullum fieri; et a significatione ‘sororis’ quae hic vocatur ‘mulier’, quod sit rationale, de qua n. 2508;

[2] exhinc nunc, ‘quod Abimelech moreretur propter mulierem’ 1 significat quod doctrina fidei nulla fieret si consuleretur rationale. Quod nulla doctrina fidei ex rationali, causa est quia rationale est in apparentiis boni et veri, quae apparentiae non sunt vera in se 2 , ut ostensum prius n. 2053, 2196, 2203, 3 2209: praeterea rationale sub se habet fallacias, quae sunt ex sensualibus externis confirmatis per scientifica, quae umbram inducunt istis veri apparentiis; est 4 rationale quoad maximam partem mere humanum, ut quoque ex ejus nativitate constare potest; inde nunc est quod ex illo nullum doctrinale fidei auspicari, minus condi possit; sed erit ex Ipso Divino et Divino Humano Domini, inde ejus origo, et quidem in tantum ut Dominus sit ipsa doctrina, quare etiam in Verbo nominatur Verbum, 5 veritas, lux, via, 6 janua; et quod arcanum, omne doctrinae est ex Divino Bono et Divino Vero, et habet in se conjugium caeleste; doctrinale quod id in se non habet, non est doctrinale genuinum fidei; inde est quod in singulis Verbi, unde doctrina, sit instar conjugii, videatur n. 683, 793, 801.

[3] Apparet quidem doctrina fidei in sensu litterali seu externo Verbi, quod ex rationali multa habeat, immo ex naturali, sed hoc est ex causa quia Verbum est pro homine, cui sic accommodatum est, sed usque in se est spirituale ex origine caelesti, hoc est, ex Divino Vero conjuncto Divino Bono. Quod doctrina nulla fieret si quoad illa quae ibi, consuleretur rationale, ab exemplis illustrabitur in sequentibus.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts sed modo apparent sicut vera.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript has estque.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.