Bible

 

Genesis 32:13

Studie

       

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

Bible

 

Genesis 47:25

Studie

       

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4310

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4310. Quod in sensu interno historico per ‘vocavit Jacob nomen loci Peniel’ significetur status quod induerent repraesentationes, constat ex significatione ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua saepius prius; a significatione ‘loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex significatione ‘Peniel’ quod in hoc sensu sit induere repraesentationes, nam de his agitur in illis quae praecedunt et quae insequuntur 1 : quid Peniel significat, explicatur per haec verba quia vidi Deum facies ad facies, et liberata anima mea 2 per quae significatur quod Dominus repraesentative praesens, de qua re mox sequitur, ita hic quod induerent repraesentationes. Nomina locorum, sicut nomina personarum, ut et ipsae res, non significant similiter in uno sensu ac in altero; sicut ipse Jacob, is in sensu litterae significat ipsum Jacobum; in sensu interno historico posteritatem ejus 3 , n. 4281; in sensu interno spirituali naturalem hominem apud regeneratum; in sensu autem supremo Dominum quoad Divinum Naturale, ut saepius ostensum est; ita quoque reliqua nomina; ac ita Peniel.

Poznámky pod čarou:

1. sequuntur

2. The Manuscript inserts est.

3. suam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.