Bible

 

Genesis 32:12

Studie

       

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 49

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

49. Vers. 26. Et dixit Deus, Faciamus hominem in imaginem Nostram, secundum similitudinem Nostram; et dominabuntur in pisces maris, et in avem caelorum, et in bestiam, et in omnem terram, et in omne reptans, quod reptat super terra. In Antiquissima Ecclesia cum quibus Dominus locutus ore ad os, apparuit Dominus sicut Homo, de quibus multa referri potest sed nondum est tempus; ideo nullum appellabant ‘hominem’ quam Ipsum et quae Ipsius essent; nec semet nisi solum illa quae perceperunt habuisse ex Domino, ut omne bonum amoris et verum fidei; haec dicebant hominis, quia Domini:

apud Prophetas inde in supremo sensu per hominem et Filium Hominis intelligitur Dominus; et in sensu interno sapientia et intelligentia; inde omnis qui regeneratus, ut apud Jeremiam,

Vidi terram, et ecce vacuitas et inanitas, et ad caelos, et ecce non lux eorum, ... vidi et ecce non homo; et omnes aves caelorum aufugerunt, 4:23, 25:

apud Esaiam, ubi in sensu interno per ‘hominem’ intelligitur regeneratus, in supremo, Ipse Dominus, sicut unus,

Sic dixit jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, ... Ego feci terram et hominem super ea creavi Ego; manus Meae extenderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, Esai. 45:11-13.

Dominus ideo prophetis visus Homo, ut Ezechieli,

Super expansum sicut aspectus lapidis sapphiri, similitudo solii, et super similitudine solii, similitudo sicut aspectus Hominis super illo superius, 1:26.

Et Danieli visus, dictus Filius Hominis, seu Homo, quod idem est,

Vidi, et ecce cum nubibus caeli, sicut Filius Hominis veniens erat, et usque ad Antiquum dierum pervenit, et ante Illum appropinquare fecerunt Ipsum, et Ipsi datum est dominium, et gloria, et regnum; et omnes populi, gentes et linguae Ipsi servient; dominium Ipsius, dominium saeculi, quod non transibit, et regnum Ipsius, quod non peribit, 7:13, 14.

Dominus etiam se saepius vocat Filium Hominis seu Hominem, et sicut apud Danielem de adventu Sui in gloriam praedicit, Videbunt Filium Hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, Matthaeus 24:27, 30;

‘nubes caelorum’ vocatur sensus litteralis Verbi; ‘virtus et gloria’ sensus Verbi internus, qui unice spectat Dominum, et Ipsius regnum, in omnibus et singulis; in quo sensu inde virtus et gloria.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.