Bible

 

Genesis 32:12

Studie

       

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5050

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5050. Continuatio de Correspondentia cum Maximo Homine, hic de Correspondentia Lumborum et Membrorum Generationis cum illo.

Quinam in Maximo Homine seu 1 caelo ad provinciam manuum, brachiorum et pedum pertinent ad finem capitis praecedentis n. 4931-4953, ab experientia ostensum est; hic nunc dicendum quaenam societates in caelo seu in Maximo Homine sunt quibus correspondent lumbi quoque membra lumbis adhaerentia quae generationis vocantur. In genere sciendum quod lumbi eis adhaerentia membra correspondeant amori conjugiali genuino 2 , consequenter illis societatibus ubi tales 3 ; illi qui ibi, prae reliquis caelestes sunt, et prae reliquis in jucundo pacis vivunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts in.

2. illis qui in amore conjugiali genuino vixerunt

3. tales seems incorrect in the First Latin Edition, but correct in the Manuscript

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 32:31

Studie

       

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.