Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4316

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4316. Quod in sensu interno historico per ‘usque ad diem hunc’ significetur in perpetuum quod tales, constat a significatione ‘usque ad diem hunc’ quod, ‘ubi in Verbo’ nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui, Gen. 35:22:

A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem,

Gen. 34:1 seq. 27-29; ideo de illis Jacobus, tunc Israel, 1 antequam moreretur, ita locutus est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4:

et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen.

49:5-7.

[2] Qualis Jehudah fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. 38:1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. 24:3, 6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide, 2 Gen. 38:11; 46:12; videatur Num. 26:20; 3 1 Chron. 4:21, 22: et porro a nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. 37:18 ad fin. Posteri eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, et dein in terra Canaane, ubi toties 4 idololatrae facti sunt; 5 demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. 6 4314 ostensum est: 7 quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et 8 contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint.

Poznámky pod čarou:

1. cum

2. The Manuscript inserts de quo.

3. The Manuscript inserts et.

4. et quoties

5. The Manuscript inserts et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts et porro.

8. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4307

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4307. Quod in sensu interno historico, per ‘interrogavit Jacob et dixit, Indica quaeso nomen tuum’ significentur mali spiritus, constare potest a pluribus in hoc sensu, in quo haec et quae sequuntur de Jacobi posteris praedicantur; sensus enim internus se habet applicate ad rem de qua agitur: quod non boni spiritus, sed quod mali significentur per illum qui luctatus est cum Jacobo, constare potest ex eo quod per ‘luctationem’ significetur tentatio, n. 3927, 3928, 4274, et nusquam aliqua tentatio fit per bonos spiritus sed per malos, nam tentatio est excitatio mali et falsi quae apud hominem, n. 741, 751, 761, 1820, 4249, 4299; 1 spiritus boni et angeli nusquam excitant mala et falsa sed defendunt hominem contra illa, et flectunt illa in bonum; ducuntur enim boni spiritus a Domino, et a Domino nusquam nisi quam sanctum bonum et sanctum verum procedit; quod Dominus neminem tentet, ex doctrinali in Ecclesia recepto notum est, videatur etiam n. 1875, 2768; inde,

et quoque ex eo quod posteri Jacobi succubuerint in omni tentatione tam in deserto quam postea, patet quod non boni spiritus significentur per illum qui cum Jacobo luctatus est, sed mali.

Praeterea gens illa quae per ‘Jacob’ hic significatur, non in 2 amore aliquo spirituali et caelesti fuit, sed in amore corporeo et mundano, n. 4281, 4288-4290, 4293; spirituum praesentia apud hominem se habet secundum amores illorum, spiritus boni et angeli adsunt apud illos qui in amore spirituali et caelesti sunt, et 3 spiritus mali apud illos qui solum in amore corporeo et mundano, et hoc in tantum ut quisque scire possit quales spiritus apud se sunt, modo observet quales sui 4 amores sunt, seu quod idem, quales fines, nam quisque pro fine habet quod amat.

[2] Quod se Deum dixerit, est quia Jacob id credidit; sicut ejus 5 posteri, qui jugiter crediderunt quod Jehovah esset in externo eorum sancto, cum tamen Jehovah modo repraesentative praesens fuisset 6 , ut ex sequentibus constabit; crediderunt etiam quod Jehovah induceret in tentationes, quod omne malum ab Ipso, quodque in ira et furore esset cum punirentur, quapropter secundum fidem eorum in Verbo ita dictum est, cum tamen Jehovah nusquam inducit in tentationes, nusquam aliquod malum ab Ipso, nusquam in ira, minus in furore est, videatur n. 223, 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1875, 2395, 3605, 3607, 3614; inde etiam est quod ille qui cum Jacobo luctatus est, nomen suum non revelare voluerit. Quod in sensu interno 7 spirituali per illum qui luctatus cum Jacobo, intelligatur caelum angelicum, n. 4295, est quia Dominus, Qui ibi in sensu supremo per ‘Jacobum’ repraesentatur, admiserit etiam angelos qui 8 tentarent, et quod angeli tunc suo proprio relicti fuerint, ut ibi loci ostensum est.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. at

4. ejus

5. The Manuscript inserts etiam.

6. esset

7. The Manuscript inserts seu.

8. ut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.