Bible

 

Genesis 32

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 4232, 4233, 4234, 4235, 4238, 4239, 4240, ...


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 1025, 2838, 3021, 4013, 4236, 4237, 4242, ...

Apocalypsis Revelata 862, 939


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 412, 710

De Conjugio 108

Jiný komentář

  Příběhy:



Hop to Similar Bible Verses

Genesis 13:16, 15:5, 16:13, 17:5, 18:33, 22:17, 24:12, 27, 60, 25:30, 28:13, 31:3, 18, 28, 33:1, 8, 11, 14, 15, 34:11, 35:9, 10, 36:8, 9, 43:11, 47:25

Exodus 24:10, 11

Numeri 20:14

Deuteronomy 5:24, 26

Joshua 13:30

Judicum 5:4, 6:22, 23, 8:8, 13:17, 18

Ruth 2:2, 13

1 Samuelis 1:18, 25:19

2 Samuelis 2:8, 7:18

1 Regnum 12:25, 18:31

2 Regnum 4:30, 6:17, 17:34

1 Chronicles 1:34, 4:10, 12:23

Proverbia 17:8

Canticum Canticorum 7:1

Esaias 6:5, 9:5, 21:11

Hoschea 12:4

Luca 2:13

Word/Phrase Explanations

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

diem
"Day" describes a state in which we are turned toward the Lord, and are receiving light (which is truth) and heat (which is a desire...

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 Jacob's New Name - Level A
Complete lesson with activity choices: act out the different animals Jacob gave to Esau with a teacher led call and response, make a heart pocket to represent Jacob's change of heart, scripted story discussion, coloring picture, and a memory verse.
Sunday School Lesson | Ages 4 - 6

 Jacob's New Name - Level B
Complete lesson with activity choices: make a name banner to represent a quality you would like to have, using thumbprints make a mural of the many animals that Jacob gave Esau, scripted story discussion, coloring picture, and a memory verse.
Sunday School Lesson | Ages 7 - 10

 Jacob's New Name - Level C
Complete lesson with activity choices: explore what's in a name--what some names mean and why they might be chosen, make decorative sun ornaments with quotations from the Word about light, and a scripted story discussion.
Sunday School Lesson | Ages 11 - 14

 Jacob's New Name - Level D
Complete lesson with activity choices: explore the idea of wrestling with our faith and the tug of war in our minds between angels and evil spirits, look at the topic of praying in fear, and a scripted story discussion.
Sunday School Lesson | Ages 15 - 17

 Jacob’s Return
Lesson outline provides teaching ideas with questions for discussion, projects, and activities.
Sunday School Lesson | Ages 7 - 10

 Jacob Wrestles with an Angel
Coloring Page | Ages 7 - 14

 Jacob Wrestles with Man
Spiritual tasks offer a reflection on a Biblical story and suggest a task for spiritual growth.
Activity | Ages over 18

 Overview of Jacob and Esau Levels A B C D for ages 3-18
An overview of the Youth Journey Program "Jacob and Esau", Levels A, B, D, and D, for ages 3-18.
Sunday School Lesson | Ages 3 - 18

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4316

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

4316. Quod in sensu interno historico per ‘usque ad diem hunc’ significetur in perpetuum quod tales, constat a significatione ‘usque ad diem hunc’ quod, ‘ubi in Verbo’ nominatur, sit perpetuum, de qua n. 2838. Quod posteritas illa talis fuerit a primis temporibus, constare potest ab ipsis filiis Jacobi, A Reubene quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui,

Gen. 35:22: A Shimeone et Levi quod occiderint Hamorem et Shechemum, et omnes viros urbis illorum, et quod reliqui filii venerint super confossos, et depraedati sint urbem,

Gen. 34:1 seq. 27-29; ideo de illis Jacobus, tunc Israel, 1 antequam moreretur, ita locutus est; de Reubene, Non eris superior, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc indignum fecisti te, stratum meum ascendit, Gen. 49:3,

34: et de Shimeone et Levi, In arcanum eorum ne veniat anima mea, cum congregatione eorum ne uniatur gloria mea, quia in ira sua occiderunt virum, et in proposito suo enervarunt bovem: maledicta ira eorum quia vehemens, et furor eorum quia gravis est; dividam eos inter Jacobum, et dispergam eos inter Israelem, Gen.

49:5-7.

(Odkazy: Genesis 34, 34:25-26, Genesis 34:27-29, Genesis 49:3-4)


[2] Qualis Jehudah fuit, etiam constare potest ex eo quod uxorem Canaanitidem duxerit, Gen. 38:1, 2, quod tamen contra praeceptum fuit, ut constare potest ex Abrahami verbis ad servum qui missus ad desponsandum Rebeccam filio suo Jishako, Gen. 24:3,

6, et a pluribus locis in Verbo; quod tertia pars gentis illius ex stirpe illa sit, nempe ex filio Shelah qui ex matre Canaanitide,

2 Gen. 38:11; 46:12;

videatur Num. 26:20; 3 1 Chron. 4:21, 22: et porro a nefario facinore eorum et reliquorum filiorum Jacobi contra Josephum, Gen. 37:18 ad fin. Posteri eorum qui in Aegypto, quales fuerint, patet ab iis quae memorantur de illis cum fuerunt in deserto, ubi toties rebelles fuerunt, et dein in terra Canaane, ubi toties 4 idololatrae facti sunt; 5 demum quales fuerunt tempore Domini, mox supra n. (x)4314 ostensum est: 6 quales hodie sunt, nempe contra Dominum, contra illa quae sunt Ecclesiae, et contra charitatem erga proximum, et 7 contra seipsos mutuo, notum est: inde constare potest quod gens illa perpetuo talis fuerit; ne itaque amplius opinetur aliquis quod apud illos aliqua Ecclesia fuerit, sed modo repraesentativum Ecclesiae, minus quod illi prae aliis electi fuerint.

-----
Footnotes:

1. cum

2. The Manuscript inserts de quo

3. The Manuscript inserts et

4. et quoties

5. The Manuscript inserts et postea quales fuerunt, in Libris Judicum, Samuelis, Regum, et apud Prophetas

6. The Manuscript inserts et porro

7. etiam

-----

(Odkazy: 1 Chronicles 4:21-22; Acts of the Apostles 4:21-22; Genesis 24:6, 32:32, Genesis 34:27-29, Genesis 37:18-36, 38:1-2, 38:5, 49:3-7)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 4433, 4500, 5051, 7041, 8788, 8928, 8932, 9259, 9320, 10396, 10566

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti 121, 248


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 433


This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: