Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4289

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4289. Quod per ‘mitte me quia ascendit aurora’ significetur quod repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, a Jacobi posteris discederet, constare potest ex serie rerum in sensu interno historico, in quo de Jacobi posteris agitur; status eorum quoad illa quae sunt Ecclesiae, in Verbo etiam describitur per ‘vesperam’, per ‘noctem’, et per ‘mane’ seu auroram, et per hanc, cum venerunt in terram Canaanem, proinde in repraesentativum Ecclesiae ibi. Cum his ita se habet: repraesentativum Ecclesiae apud illos non prius institui potuit quam cum prorsus vastati essent, hoc est, cum nulla illis cognitio internorum, si enim illis cognitio internorum fuisset, potuissent affici illis, et sic profanavissent illa; profanari enim possunt sancta, hoc est, vera et bona interna, ab iis qui sciunt et agnoscunt illa, et magis ab iis qui afficiuntur illis, non autem ab iis qui non agnoscunt; sed videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare queant sancta qui sciunt et agnoscunt illa, non autem qui non sciunt et agnoscunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3898: quod qui intra Ecclesiam, profanare possint sancta, non autem qua extra, n. 2051: quod ideo detineantur quantum possibile ab agnitione et fide boni et veri qui non permanere in illis possunt n. 3398, 3402 quodque teneantur in ignorantia ne profanent, n. 301-303 quid periculi a profanatione sanctorum, n. 571, 582: quod cultus fiat externus ne profanetur internum, n. 1327, 1328: quod ideo Judaeis non detecta fuerint vera interna, n. 3398.

[2] Ideo provisum fuit a Domino ut genuinum repraesentativum Ecclesiae hoc est, internum, discederet a Jacobi posteris antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa; usque adeo ut prorsus non sciverint aliquid de Domino, quidem quod Messias venturus 1 in mundum sed ob finem ut eveheret illos ad gloriam et eminentiam super omne gentes totius terrae, non autem ut salvaret animas illorum in aeternum immo nec quicquam sciverunt de regno caelesti, nec de vita post mortem, ne quidem de charitate et fide: ut in ignorantiam illam redigerentur, tenebantur per aliquot centum annos in Aegypto, e cum inde evocarentur, nesciverant ipsum nomen Jehovae, 2 Exod 3:12-14;

et praeterea perdiderunt omnem cultum Ecclesiae repraesentativae, usque adeo ut postquam praecepta decalogi coram illi promulgata fuissent e monte Sinai, post mensem dierum ad cultum Aegyptiacum qui fuit vituli aurei, recurrerent, Exod. xxxii;

[3] et quia talis erat gens illa quae educta erat ex Aegypto, ideo omnes in deserto perierunt, non enim amplius ab illis requirebatur quam ut statuta e praecepta in externa forma custodirent, nam id erat agere repraesentativum Ecclesiae, sed ad id non redigi potuerunt illi qui adoleverunt in Aegypto, sed potuerunt, tametsi aegre, infantes eorum, principio per miracula et postea per timores et captivitates, ut patet ex libri Joshuae et Judicum: inde constare potest quod omne repraesentativum genuinum seu internum Ecclesiae ab illis discesserit antequam venerunt in terram Canaanem, ubi repraesentativum externum Ecclesiae apud illos in plena forma inceptum est; terra enim Canaan erat ipsissima terra ubi repraesentativa Ecclesiae potuerunt sisti; omnia enim loca et omnes termini, ab antiquis temporibus, ibi repraesentaverunt, videatur n. 3686.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quidam.

2. The Manuscript has et cum inde evocati, nesciverunt nomen Jehovae, but altered to ubi ita vastabantur ut cum inde evocarentur, nesciverint ipsum nomen Jehovae, Possibly the ubi ita vastabantur ut was accidentally omitted in copying.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 582

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

582. Quod ‘postquam intrarunt filii Dei ad filias hominis, et genuerunt eis’ significet quod tunc cum immerserint doctrinalia fidei suis cupiditatibus, facti Nephilim, constat ex illis quae mox prius ad vers. 2 dicta et ostensa sunt, quod nempe ‘filii Dei’ significent doctrinalia fidei, et ‘filiae’ cupiditates; partus inde non alius est quam quod nihili faciant et profanent sancta fidei; nam cupiditates hominis, quae sunt amorum sui et mundi, prorsus contrariae sunt omni sancto et vero, et apud hominem cupiditates praevalent; quare cum sanctum et verum, quod agnitum, cupiditatibus immergitur, actum est cum homine, nam exstirpari et resolvi non possunt; in unaquavis idea cohaerent, et ideae sunt quae communicantur mutuo in altera vita; quare ut primum aliqua idea sancti ac veri producitur, profanum et falsum adjunctum est, quod ilico et momento percipitur; quare tales non possunt non separari et detrudi in infernum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.