Bible

 

Genesis 31:8

Studie

       

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4108

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4108. ‘Ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan’; quod significet ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret, constat a repraesentatione Jishaki quod sit Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; ac in specie quod sit Divinum Bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et ex significatione ‘terrae Canaan’ quod sit regnum caeleste Domini, de qua n. 2607, 3481, et in sensu supremo, hoc est, cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum Ipsius, n. 3038, 3705; inde patet quod per ‘ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan’ significetur ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret.

[2] Quod conjunctionem rationalis et naturalis apud hominem attinet, sciendum quod rationale sit interni hominis, et naturale externi, et quod conjunctio illorum faciat humanum, et 1 tale humanum qualis est conjunctio, et quod tunc conjunctio, quando unum agunt, et tunc unum agunt, quando naturale ministrat et inservit rationali: hoc apud hominem nequaquam fieri potest nisi a Domino; apud Dominum autem factum est ab Ipso.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.