Bible

 

Genesis 31:22

Studie

       

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4147

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4147. Vers. 31, 32. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata illos. ‘Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum’ significat statum si ex libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri laederetur: ‘cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris’ significat quod verum non ejus esset, et 1 quod ejus verum non subsisteret in suo bono: lustra tibi quid mecum, et accipe tibi significat quod illius 2 boni omnia separata: ‘et non scivit Jacob quod Rachel furata illos’ significat quod affectionis veri interioris essent.

Poznámky pod čarou:

1. sed, in the First Latin Edition, but see 4149

2. illis, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.