Bible

 

Genesis 31:16

Studie

       

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5051

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5051. In somnio quieto vidi aliquot arbores in receptaculo ligneo plantatas, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me maxime humilior illa arbor; ac interea amoenissima quies quam effari nequeam, afficiebat 1 mentem; excitatus e somno, loquebar cum illis qui inducebant somnium; erant spiritus angelici, videatur n. 1977, 1979, qui dicebant quid per visum illud significabatur, quod nempe amor conjugialis, per ‘arborem proceram’ maritus, per ‘humiliorem’ uxor, 2 per ‘binas parvas’ liberi; dicebant porro quod amoenissima quies quae 1 afficiebat mentem, indicaret qualis amoenitas pacis illis est in altera vita qui in amore conjugiali genuino vixerunt; addebant quod tales sint qui pertinent ad provinciam femorum proxime super genua, et quod qui in amoeniore adhuc statu sunt, pertineant ad provinciam lumborum: ostendebatur etiam quod communicatio intercedat per pede cum plantis et calcaneis 3 ; quod communicatio sit, etiam patet a magno illi nervo in femore qui ramos suos emittit, non modo per lumbos ad membra generationi dicata quae Sunt organa amoris conjugialis, sed etiam per pede ad plantas et ad calcaneos; detegebatur etiam tunc quid in Verbo intellectum est per acetabulum et nervum femoris qui luxatus est Jacobo cum luctaretur cum angelo, Gen. 32:26, 32, 33 [KJV Gen. 32:25, 31, 32]; de quo n. 4280, 4281, 4314-4317.

[2] Videbatur mihi dein magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur; erat dictum horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali caelesti ad amorem adulterii qui est infernalis, transcendat; amor enim conjugialis caelestis est cum homo cum conjuge sua quam tenerrime amat et cum liberis contentus in Domino vivit, inde ei in mundo interius amoenum est, et in altera vita caeleste gaudium; cum autem ab illo amore transitur in oppositum, et in eo apparet illis jucundum quasi caeleste, et tamen est infernale, tunc talis canis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes occupabat, and inserts afficiebat.

2. The Manuscript inserts et.

3. pedem cum planta et calcaneo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4288

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4288. Eadem haec quae hactenus explicata sunt, etiam spectant gentem Judaicam et Israeliticam quae ‘Jacob’ in Verbo nominatur, ut supra n. 4279 dictum et ostensum est; in illo sensu qui internus historicus vocatur, per haec, nempe, ‘mitte me quia ascendit aurora’ significatur repraesentativum antequam venirent in terrae Canaanis repraesentativa, quod a Jacobi posteris discederet; ostensum est supra qualis illa gens fuit, quod nempe apud illam nullus cultus internus fuerit sed solum externus, ita quod conjugiale caeleste ab illa separatum fuerit, ac ideo quod nulla Ecclesia apud illam institui potuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281;

[2] sed sciendum quid repraesentativa Ecclesia et quid repraesentativum Ecclesiae: repraesentativa Ecclesia est cum cultus internus est in externo, repraesentativum Ecclesiae autem est cum nullus cultus internus sed usque externus; in utroque paene similia ritualia externa sunt 1 , nempe similia statuta, similes leges, et similia praecepta; sed in repraesentativa Ecclesia correspondent externa cum internis, sic ut unum faciant, at in repraesentativo Ecclesiae non datur correspondentia quia externa vel sunt absque internus, vel dissident; in repraesentativa Ecclesia amor caelestis et spiritualis est principale, at in repraesentativo Ecclesiae est amor corporeus et mundanus principale; amor caelestis et spiritualis est ipsum internum 2 , ast ubi nullus amor caelestis et spiritualis, sed solum corporeus et mundanus, est externum absque interno; Antiqua Ecclesia quae fuit post diluvium, Ecclesia repraesentativa fuit, sed quae apud posteros Jacobi instituta, fuit modo Ecclesiae repraesentativum:

[3] sed discrimen, ut pateat 3 ,

illustretur per exempla: in repraesentativa Ecclesia fuit cultus Divinus super montibus, quia ‘montes’ significabant amorem caelestem, ac in supremo sensu Dominum, n. 795, 1430 4 , 2722, 4210, et cum 5 super montibus cultum habebant, erant in suo sancto quia tunc simul in amore caelesti; in repraesentativa Ecclesia etiam fuit cultus Divinus in lucis, quia ‘luci’ significabant amorem spiritualem, ac in supremo sensu Dominum quoad amorem illum, n. 6 2722, et tum in lucis cultum habebant, erant in suo sancto quia tunc simul in amore spirituali; in Ecclesia repraesentativa cum cultum Divinum haberent, facies suas ad orientem solis vertebant quia per ‘orientem solem’ etiam amor caelestis significabatur, n. 101, 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643; cum etiam aspiciebant lunam, similiter quadam sancta veneratione perfundebantur quia ‘luna’ significabat amorem spiritualem, n. 1529-1531, 2495, 4060; pariter cum caelum sidereum quia hoc significabat caelum angelicum seu regnum Domini: in Ecclesia repraesentativa tentoria seu tabernacula habebant et in illis cultum Divinum, et illum sanctum, quia ‘tentoria seu tabernacula’ significabant sanctum amoris et cultus n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312; ita in innumerabilibus aliis:

[4] in repraesentativo Ecclesiae, quidem in principio similiter fuit cultus Divinus super montibus et quoque in lucis, tum quoque erat aspectus versus orientem solis, ut et intuitio in lunam et ad astra, pariter cultus in tentoriis seu tabernaculis, at quia in cultu externo erant absque interno, seu in amore corporeo et mundano, non autem in amore caelesti et spirituali, et sic ipsos montes et lucos 7 colerent, tum quoque solem, lunam, et astra, ut et sua tentoria seu tabernacula, et inde ritualia illa quae in Ecclesia Antiqua fuerunt sancta, idololatrica fecerunt; ideo restringebantur ad commune, nempe ad montem ubi Hierosolyma et tandem ubi Zion, adque orientem solis inde et e templo, tum quoque ad tentorium commune, quod tentorium conventus vocabatur, et denique ad arcam in templo; et haec ob causam ut repraesentativum Ecclesiae existeret cum in sancto externo essent, alioquin sancta profanavissent;

[5] inde constare potest quodnam discrimen est inter Ecclesiam repraesentativam et Ecclesiae repraesentativum; in genere, quod qui ab Ecclesia repraesentativa fuerunt, communicarent cum tribus caelis quoad interiora, quibus pro plano inservirent externa; at qui in Ecclesiae repraesentativo, non communicarent cum caelis quoad interiora, sed usque externa in quibus tenebantur, possent inservire pro plano, et hoc miraculose ex Domini 8 Providentia, ob causam ut communicationis aliquid existeret inter caelum et hominem per aliquod instar Ecclesiae, nam absque communicatione caeli cum homine per aliquid Ecclesiae periret genus [humanum; sed qualis communicatio est per externa absque] correspondentia internorum 9 , non paucis dici potest; in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicendum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after utroque.

2. The Manuscript inserts et amor corporeus et mundanus est ejus externum.

3. ut pateat discrimen

4. The Manuscript inserts 796

5. eum, in the First Latin Edition

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. ipsum montem et lucum

8. The Manuscript inserts Divina.

9. The Manuscript inserts sit, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.