Bible

 

Genesis 31:12

Studie

       

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4124

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4124. ‘Et adjunxit eum in monte Gilead’: quod significet per id conjunctionis quoddam, constat ex significatione ‘adjungere’ quod sit conjunctio; et ex significatione ‘montis Gilead’ quod sit bonum quod primum conjunctionis est, de qua supra n. 4117; ita per ‘adjunxit eum in monte Gilead’ significatur conjunctionis quoddam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.