Bible

 

Genesis 31

Studie

   

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?

28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem

29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?

31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,

34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.

43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,

52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.

53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4151

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4151. ‘Et non scivit Jacob quod Rachel furata illos’: quod significet quod affectionis veri interioris essent, constat ex repraesentatione ‘Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a significatione ‘furari’ quod sit auferre quod carum et sanctum est, de qua n. 4112, 4113, 4133; supra per quod ‘Rachel furata teraphim seu deos Labanis’ significata est mutatio status per ‘Laban’ repraesentati quoad verum, videatur n. 4111; mutatio illa status hic et in nunc sequentibus ulterius describitur, quae inde fuit quod bonum per ‘Labanem’ repraesentatum postquam separatum a bono quod ‘Jacob’, in alium statum per separationem venit; vera enim quae apparuerunt ei ut sua, 1 quando bona conjuncta fuerunt, 2 appercepta sunt quasi ablata; haec causa est quod Laban de illis conquestus, et quod in tentoriis scrutatus 3 , et non invenerit; vera enim quae per ‘teraphim’ in bono sensu significantur, n. 4111, non fuerunt ejus, sed affectionis veri quae est Rachel.

[2] Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi ex illis quae contingunt in altera vita; quae enim ibi contingunt prope hominem, illa apparent homini sicut in illo; paene similiter se habet cum spiritibus in altera vita; societates spirituum quae in bono medio sunt, cum in societate sunt cum angelis, tunc apparet illis prorsus quasi vera et bona quae angelorum sunt, sint sua, immo nec aliter sciunt; at cum separantur, tunc appercipiunt quod non ita sit; quapropter etiam conqueruntur, credentes quod ablata ab illis cum quibus in societate fuerunt; haec sunt quae significantur in sensu interno hic [et] in mox sequentibus per ‘teraphim’.

In genere se ita

habet quod nusquam alicui sit 4 bonum et verum quod suum est, sed quod omne bonum et verum influat a Domino, tam immediate quam mediate per societates angelicas, sed quod usque appareat sicut bonum et verum sit suum; et hoc ex causa ut illa approprientur homini, usque dum in illum statum venit 5 ut sciat, dein 6 agnoscat, et tandem 7 credat, quod non ejus sint, sed 8 Domini; notum etiam est ex Verbo et inde in orbe Christiano quod omne bonum et omne verum sit a Domino et quod nihil boni sit ab homine; immo doctrinalia Ecclesiae quae ex Verbo, dictant quod homo ne quidem conari possit bonum a se, ita non velle, proinde non facere, nam facere bonum est ex velle bonum, et quoque quod omne fidei sit a Domino, sic ut homo ne minimum credere possit nisi hoc influat a Domino;

[4] haec dictant 9 doctrinalia Ecclesiae, et haec 10 docent praedicationes; sed quod pauci, immo paucissimi, credant quod ita se habeat, constare potest ex eo quod autument omne vitae esse in se, et vix aliqui quod vita influat; omne vitae hominis consistit in facultate quod cogitare possit et quod velle possit, si enim facultas cogitandi et volendi aufertur, nihil vitae remanet; et ipsissimum vitae consistit in cogitare bonum et velle bonum, tum in cogitare verum, et velle id quod cogitat verum esse; cum haec secundum doctrinalia quae ex Verbo, non hominis sunt sed Domini, et quod influant a Domino per caelum, inde potuissent illi qui aliquo judicio pollent et qui reflectere possunt, concludere quod omne vitae influat:

[5] similiter se habet cum malo et falso; secundum doctrinalia quae ex Verbo, est quod diabolus continue conetur seducere hominem et quod continue insufflet malum; inde etiam dicitur cum aliquis grande facinus commisit, quod se passus sit seduci a diabolo; hoc quoque verum est, sed usque pauci si ulli credunt; sicut enim omne bonum et verum est a Domino, ita est omne malum et falsum ab inferno, hoc est, a diabolo, nam infernum est diabolus; inde etiam constare potest quod sicut omne bonum et verum, ita quoque omne malum et falsum influat, proinde etiam cogitare malum et velle malum; cum haec quoque influunt, concludi potest ab illis qui aliquo judicio pollent et reflectere possunt, quod omne vitae influat tametsi apparet sicut in homine sit:

[6] quod ita sit, multoties ostensum est spiritibus qui recens e mundo in alteram vitam venerunt; sed quidam eorum dixerunt, si etiam omne malum et falsum influat, quod nihil mali et falsi illis attribui possit et quod in culpa non sint quia aliunde; sed responsum tulerunt 11 , quod appropriaverint illud sibi per id quod crediderint se ex se cogitare et ex se velle, at si credidissent sicut res se habet, quod 12 tunc non illa sibi appropriavissent; nam tunc etiam credidissent quod omne bonum e verum a Domino, et si hoc credidissent, quod se duci passi fuissent Domino et sic in alio statu fuissent; et tunc malum quod intravisse in cogitationem et voluntatem, non affecisset illos, quippe non exivisset malum sed exivisset bonum, nam quae intrant non afficiunt, sed quae exeunt, secundum Domini verba apud Marcum 7:15.

[7] At scire hoc multi possunt, sed pauci credere; qui mali sunt, etiam hoc scire possunt sed usque non credunt nam in proprio volunt esse, et hoc amant usque adeo ut cum illis ostenditur quod influat omne, in anxietatem veniant et summopere flagitent ut in proprio suo liceat eis vivere, et si id illis auferretur, quod non amplius vivere possent; ita credunt 13 etiam illi qui sciunt.

Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se res habet cum societatibus spirituum quae in bono medio sunt, cum conjunctae sunt aliis et cum ab illis separatae sunt, quod nempe cum conjunctae sunt non aliter sciant quam quod bona et vera sua sint, cum tamen non sua sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has cum

2. The Manuscript inserts nunc.

3. The Manuscript inserts sit.

4. The Manuscript inserts aliquod.

5. The Manuscript has veniat

6. The Manuscript has et

7. The Manuscript has postea

8. The Manuscript inserts quod.

9. The Manuscript places this after Ecclesiae.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. The Manuscript has illis est

12. The Manuscript deletes quod.

13. The Manuscript inserts enim.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.