Bible

 

Genesis 30:30

Studie

       

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3930

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3930. ‘Vidit Leah quod substitisset a pariendo’: quod significet quod non alia vera externa agnita fuerint, constat a repraesentatione ‘Leae’ quod sit verum externum, de qua n. 3793, 3819; a significatione ‘parere’ quod sit agnoscere fide et actu, de qua n. 3905, 3915, 3919 inde quod ‘substitisset Leah a pariendo’ est in sensu interno quod non alia vera externa agnita fuerint.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3919

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3919. ‘Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium’: quod significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione ‘concipere’ quod sit receptio; et a significatione ‘parere’ quod sit agnitio, de quibus n. 3860, 3868, 3905, 3911; conceptiones enim et partus in spirituali sensu sunt receptiones veri ex bono, et inde agnitiones.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.