Bible

 

Genesis 30:22

Studie

       

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3982

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3982. ‘Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam’:

quod significet quod ex se daret quod vellet, constare potest absque explicatione. Quae hactenus dicta sunt, talia sunt 1 quae ad intellectum clare explicari nequeunt, tam quia mens ab historicis de Labane et Jacobo non deflecti potest momento ad spiritualia, de quibus in sensu interno 2 agitur, historicum enim semper adhaeret, et implet ideam, quod tamen quasi nullum erit, ut comprehendantur in serie quae non historica sunt, quam quia notio clara habenda erit de bonis illis quae per utrumque, nempe ‘Labanem et Jacobum’ repraesentantur, et quod bonum quod repraesentatur per Labanem sit tale quod modo bonum utile sit, nempe ad introducendum vera et bona genuina, et cum utilitatem illam praestiterit, dein relinquatur: de illo bono quale sit, prius actum est; se habet sicut immaturum quid in primis fructibus, per quod succus introducitur, quod cum inserviverit, postea marcescit, et fructus maturescunt per alias fibras, et tandem per fibras succi genuini;

[2] notum est quod homo in infantia et pueritia plura discat, ob illum solum usum ut per illa ut per media discat utiliora, et successive per haec adhuc utiliora, usque demum illa quae sunt vitae aeternae, et cum haec discit, quod priora paene obliterentur: similiter ducitur homo cum e novo nascitur a Domino, per affectiones boni et veri plures quae non sunt affectiones boni et veri genuini, sed modo utiles ad capienda illa, dein ad imbuenda illa, quibus cum homo imbutus est, tunc oblivioni dantur priora et relinquuntur, quia solum pro mediis inserviverant: ita quoque se habet cum bono collaterali quod significatur per ‘Labanem’, respective ad bonum veri quod significatur per ‘Jacobum’, ut et per gregem utriusque, de quibus in sequentibus.

[3] Haec arcana sunt quae continentur in his et in sequentibus, sed historice tradita sunt ut Verbum cum delectatione legatur, etiam a pueris et simplicibus, ob finem ut cum illi in sancto jucundo ex sensu historico sunt, angeli apud illos in sanctitate sensus interni sint, qui, nempe sensus internus, adaequatus est intelligentiae angelicae, 3 cum sensus externus adaequatus intelligentiae humanae, inde consociatio hominis cum angelis, quod homo prorsus nescit, sed modo percipit inde quoddam jucundum, in quo sanctum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has ut

2. The Manuscript inserts hic.

3. The Manuscript has sensus enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.