Bible

 

Genesis 30:16

Studie

       

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3919

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3919. ‘Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium’: quod significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione ‘concipere’ quod sit receptio; et a significatione ‘parere’ quod sit agnitio, de quibus n. 3860, 3868, 3905, 3911; conceptiones enim et partus in spirituali sensu sunt receptiones veri ex bono, et inde agnitiones.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.