Bible

 

Genesis 2:25

Studie

       

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 125

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

125. Vers. 16. Et praecepit Jehovah Deus super illum homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas. ‘Edere ex omni arbore’ est ex perceptione nosse et scire quid bonum et verum; nam, ut dictum, perceptio est ‘arbor’. Antiquissimae Ecclesiae homines cognitiones verae fidei habebant per revelationes, nam locuti sunt cum Domino et cum angelis; ut et instructi per visiones et somnia, quae illis erant deliciosissima et paradisiaca; a Domino habebant continue perceptionem, quae talis est ut cum cogitaverint ex illis quae erant memoriae, ilico perceperint num verum et bonum, usque adeo ut dum falsum objiceretur, non modo aversati sint sed etiam horruerint; talis quoque est status angelorum. Sed loco perceptionis Antiquissimae Ecclesiae successit dein cognitio veri et boni, ex revelatis prius, dein ex revelatis in Verbo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.