Bible

 

Genesis 2:2

Studie

       

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 156

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

156. Vers. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. ‘Os de ossibus, et caro de carne’ significat proprium externi hominis; ‘os’, proprium non ita vivificatum; ‘caro’, proprium vivificatum: ‘vir’ autem significat internum hominem, qui quia copulatus est externo homini ita ut in versu sequente dicitur, vocatur proprium hoc ‘uxor’, quae prius ‘mulier’: ‘hac vice’ significat quod nunc ita factum sit, quia mutatus status.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.