Bible

 

Genesis 2:18

Studie

       

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 124

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

124. Quod sapientia, intelligentia, ratio, et scientia non hominis sint sed Domini, constat clare ab illis quae Dominus docuit; ut apud Matthaeum, ubi Dominus Se comparat patrifamilias qui plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et locavit agricolis, 21:33:

apud Johannem,

Spiritus veritatis ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur ex semet, sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, 16:13, 14:

tum apud eundem,

Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e caelo, 3:27.

Cui modo datum pauca ex arcanis caeli scire, is scit quod ita se habeat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.