Bible

 

Genesis 2:16

Studie

       

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 670

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

670. Quod per ‘animam viventem’ significentur quae sunt intellectus, et per ‘omnem carnem’ quae sunt voluntatis, constare potest ab illis quae prius dicta sunt, tum ab illis quae sequuntur per ‘animam viventem’ significatur in Verbo omne animal in genere quodcumque, ut cap. i vers. 20, 21, 24; cap. ii vers. 19;

hic autem quia ei adjungitur immediate ‘omnis caro’, significantur illa quae sunt intellectus, ex causa de qua prius, quod homo hujus Ecclesia’ regenerandus esset primum quoad intellectualia, quare etiam in sequente versu primum nominatur ‘avis’, quae significat intellectualia seu rationalia, et sequitur de ‘bestiis’, quae sunt voluntatis. ‘Caro significat in specie corporeum quod est voluntatis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.