Bible

 

Genesis 2:14

Studie

       

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 157

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

157. Quia ‘os de ossibus, et caro de carne’ significabat proprium externi hominis in quo internus, antiquitus vocabantur omnes ii os de ossibus et caro de carne qui proprii dici potuerunt, essentque ex una domo aut ex una familia aut in aliqua cognatione, ut Jacobus Labane, Utique os meum et caro mea tu, Gen. 29:14:

fratres matris, et familia domus patris matris, ab Abimelecho, Recordamini, quod os vestrum, et caro vestra, ego, Jud. 9:1-3:

etiam tribus Israelis de se ad Davidem, Ecce nos os tuum, et caro tua, nos, 2 Sam. 5:1.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.