Bible

 

Genesis 28

Studie

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3661

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3661. ‘Et praecepit illi, et dixit illi’: quod significet reflexionem et perceptionem inde, constat ex significatione ‘praecipere’ in historicis Verbi, 1 quod sit reflectere, et ex significatione ‘dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619; 2862; reflexio est intuitio rei, quomodo se habet, tum qualis est exinde est perceptio.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this before in historicis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1919

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1919. ‘Dixit Abram ad Sarai’: quod significet perceptionem, constat ab illis quae supra n. 1898 dicta sunt: perceptio Domini repraesentata fuit et hic significatur per id quod Abram dixit ad Sarai, sed cogitatio ex perceptione per id quod Sarai dixit ad Abram; perceptio erat ex qua cogitatio; qui in perceptione sunt, non aliunde cogitant; sed usque perceptio est aliud quam cogitatio; ut sciatur quod aliud, sit ad illustrationem conscientia;

[2] conscientia est quoddam dictamen commune ita obscurum illorum quae influunt per caelos a Domino; quae influunt, sistunt se in interiore rationali homine et ibi sicut in nube, quae nubes est ex apparentiis et fallaciis de veris et bonis fidei; cogitatio vero distincta est a conscientia, sed fluit a conscientia, nam qui conscientiam habent, secundum illam cogitant et loquuntur, estque cogitatio vix aliud quam explicatio illorum quae sunt conscientiae, et sic illorum partitio in ideas et dein in voces; inde est quod qui conscientiam habent, teneantur a Domino ut cogitent bene de proximo, atque detineantur a cogitando male; quare conscientia nusquam dabilis est nisi apud illos qui amant proximum sicut semet et bene cogitant de veris fidei: ex allatis constare potest quae differentia est conscientiae et cogitationis, unde sciri potest quae differentia perceptionis et cogitationis.

[3] Perceptio Domini fuit immediate ex Jehovah, ita ex Divino Bono, cogitatio autem ex vero intellectuali et ejus affectione, ut supra n. 1904, 1914 dictum. Perceptio Divina Domini non aliqua idea, ne quidem angelica, capi potest, ita nec describi; perceptio angelorum, de qua n. 1384 seq. 1394, 1395, vix aliquid est, respective ad perceptionem quae fuit Domino; perceptio Domini quia Divina, fuit omnium quae in caelis, et quia omnium quae in caelis, fuit omnium quae in terris, ordo enim est talis, nexus et influxus, ut qui in illorum perceptione est, etiam in horum sit:

[4] at postquam Humana Domini Essentia unita facta Divinae Ipsius, et simul Jehovah, tunc Dominus supra illud quod perceptio dicitur, fuit, quia supra ordinem qui in caelis, et inde in terris; est Jehovah, a Quo ordo, inde dici potest quod Jehovah sit Ipse Ordo, a Se Ipso enim regit ordinem, non ut putatur, solum in universali, sed 1 etiam in singularissimis; singularissima enim sunt ex quibus universale, dicere universale et inde separare singularia, foret non aliud ac dicere totum in quo nullae partes, sic dicere aliquid in quo nihil; ita falsissimum et, sicut vocatur, ens rationis est, dicere quod Providentia Domini sit universalis et non singularissimorum, nam providere et regere 2 in universali et non in singularissimis, est prorsus nihil providere et regere: hoc 3 philosophice verum est, sed usque mirum quod ipsi philosophi etiam sublimiores aliter capiant et aliter cogitent.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has universale et non singularissima.

3. The Manuscript has pure philosophicum est, et philosophice verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.