Bible

 

Genesis 27:7

Studie

       

7 Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3505

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3505. ‘Antequam morior’: quod significet primum statum resuscitationis in naturali, constat a significatione ‘mori’ quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326, 3498; quod hic primus status sit, patet ab eo quod bonum infantiae et inde bonum vitae sit, quod primam regenerationis est; qui status per Esavum 1 huc usque repraesentatus est; sequentes status sunt de quibus in serie in hoc capite agitur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has hic repraesentatur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.