Bible

 

Genesis 26:32

Studie

       

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3465

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3465. ‘Et vocavit illum Shibba’: quod significet confirmati veri conjunctionem per illa, constat a significatione ‘vocare’, nempe nomine, quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421, 1 ita quod nomina significent rem seu statum, n. 1946, 2643, 3422, 2 hic itaque confirmati veri conjunctionem per illa, nempe per doctrinalia; Shibba enim in lingua originali est juramentum, quod significat confirmationem, 3 n. 2842, 3375; confirmati veri conjunctio dicitur cum vera interiora se conjungunt 4 veris exterioribus, quae sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi: quod apud tales conjunctio sit per vera quae sunt fidei, non ita per bona quae charitatis, supra n. 3463 dictum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has et

2. The Manuscript has ita hic

3. The Manuscript inserts quod juramentum sit confirmatio, videatur.

4. The Manuscript has doctrinalibus, quae sunt vera exteriora, quatenus sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.