Bible

 

Genesis 26:11

Studie

       

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3466

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3466. ‘Propterea nomen urbis Beersheba’: quod significet doctrinae quale inde, constat a significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua mox supra n. 3465; ex significatione ‘urbis’ quod sit doctrina, de qua n. 402, x2449, 2712, 2943, 3216; inde Beersheba, quae in lingua originali significat puteum juramenti, ita doctrinam veri confirmati; quod ‘Beersheba’ sit doctrina, videatur n. 2723, 2858, 2859. Supra in capite xxi, vers. 30, 31, 31, dicitur, Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi; ibi per ‘Beershebam’ significabatur status et quale doctrinae, quod ex Divino, et quod per illam conjunctio; et quia ibi agitur de illius Ecclesiae interioribus, dicitur quod ‘locus ille vocatus sit Beersheba; ’ hic autem quia agitur de illius Ecclesiae exterioribus, dicitur quod ‘urbs ita vocata’; de interioribus enim praedicatur status, qui significatur per ‘locum’, n. 2625, 2837, 3356, 3387; sed de exterioribus praedicatur doctrina, quae significatur per ‘urbem’, nam omnis doctrina suum statum et suum quale habet ab interioribus ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3356

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3356. Quod ‘motus’ sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in litera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen 1 ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; ‘motus’ itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.