Bible

 

Genesis 25:4

Studie

       

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3279

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3279. ‘Hae nativitates Jishaki filii Abrahami’: quod significet Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale, constat ex significatione ‘nativitatum’ quod sint derivationes, de qua n. 1145, 1255, 1330, nempe 1 derivationes fidei ubi de fide agitur, et 2 derivationes Ecclesiae ubi de Ecclesia, ut supra, 3 derivationes Ecclesiae spiritualis per nativitates Jishmaelis, n. 3263; hic autem quia ‘nativitates’ praedicantur de Domino, sunt Divinae nativitates quae intelliguntur, nempe quod ex Ipso Divino natum sit Divinum Rationale, quod significatur per quod ex Abrahamo Jishakus, et quod ex Divino Rationali Divinum Naturale, significatur per quod ex Jishako Esau et Jacob, nam per ‘Esavum et Jacobum’ repraesentatur Domini Divinum Naturale, per ‘Esavum’ illud quoad bonum, et per ‘Jacobum’ illud quoad verum, de quibus in nunc sequentibus agitur; haec sunt quae per ‘nativitates’ hic significantur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after agitur.

2. The Manuscript places this after Ecclesia.

3. The Manuscript has nativitates Jischmaelis, derivationes Ecclesiae spiritualis per Jischmaelem repraesentatae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.