Bible

 

Genesis 25:34

Studie

       

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3313

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3313. ‘Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus’: quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis amaret bonum veri, constat ex repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 3012, 3013, 3194, 3210; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum ibi, de qua n. 3300, 3302, et in sequentibus ubi de Edomo; et ex significatione ‘venationis’ quod sit bonum vitae ex veris naturalibus, de qua n. 3309; ‘in ore ejus’ significat quod in affectione 1 naturali ejus esset; 2 nam in Verbo dicitur id esse in corde quod interius est et procedit ex bono, et id esse in ore quod exterius est et procedit ex vero; et quia bonum veri, quod hic repraesentatur per ‘Esavum’ et significatur per ‘venationem’, est exterius, 3 nempe in 4 affectione 1 naturali, 5 procedens ex vero, dicitur ‘in ore Jishaki fuisse’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has naturalis

2. The Manuscript has nam in Verbo dicitur esse in corde quod interius est, et esse in ore, quod exterius

3. The Manuscript has hoc est

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript inserts sic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3210

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3210. ‘Et introduxit illam Jishak in tentorium Sarae matris suae’: quod significet sanctuarium veri in Divino Humano, constat a significatione ‘tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102, 2145, 1 2152, 2576, ita sanctuarium; et a significatione ‘Sarae matris’ quod sit verum Divinum, de qua n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2904, ex quo natum Divinum Humanum, cujus Rationale repraesentatur per ‘filium Jishakum’; inde patet quod ‘introduxit illam Jishak in tentorium matris suae’ significet quod Bonum rationale adduxerit Verum quod per ‘Rebeccam’ repraesentatur, apud se in sanctuarium veri. Quid sanctuarium veri, constare potest ab illis quae supra n. 3194 de Divino Humano Domini dicta sunt, nempe quod Ipsissimo Divino sit Bonum et Verum, et quod Dominus quoad Divinum Humanum exiverit ex Divino Bono et natus (nempe quoad Ipsum Divinum) ex Divino Vero, seu quod idem, quod ipsum Esse Domini fuerit Divinum Bonum, 2 at ipsum Existere Divinum Verum, exinde Divinum Bonum Rationale, cui Divinum Verum ex Humano conjunxit;

[2] de arcanissimo hoc non plura dici possunt; modo quod ipsissimum Divinum Bonum et Verum in Divino Humano Domini cui conjunctum Verum ex Humano, sit quod significatum est per Sanctuarium, quod Sanctum sanctorum fuit in tabernaculo et in templo; et quale illius repraesentatum est per illa quae inibi, ut per altare aureum, per mensam ubi panes propositionis, per candelabrum, interius adhuc per propitiatorium, et per arcam, ac intime per testimonium, quod erat Lex e Sinai promulgata; haec erat ipsum Sanctum sanctorum, seu Sanctuarium Veri.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.