Bible

 

Genesis 25:23

Studie

       

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3314

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3314. ‘Et Rebecca amans Jacobum’: quod significet quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri, constat a repraesentatione ‘Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua n. 3012, 3013, 3077, et in toto capite praecedente ubi de Rebecca agitur; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, et in sensu supremo Domini Divinum Naturale quoad verum, de qua n. 3305. Quod Divinum Bonum Rationalis amaret Bonum quod Naturali, et Divinum Verum Divini Rationalis amaret Verum quod Naturali, ita se habet: est bonum et 1 verum quod constituit rationale, et est quoque bonum et verum quod constituit naturale; bonum rationalis influit absque vero, ita immediate, in bonam naturalis, et quoque per verum, ita mediate; at bonum rationalis influit per veram rationalis in veram naturalis, ita mediate, et quoque per bonum naturalis in verum ibi, ita quoque mediate; inde est quod arctior conjunctio sit boni rationalis cum bono naturalis quam cum vero hujus, quae conjunctio significatur per quod ‘Jishak amaret Esavum’; et quod arctior conjunctio sit veri rationalis cum vero naturalis quam cum bono hujus, quae conjunctio significatur per quod ‘Rebecca amaret Jacobum’.

[2] Haec quidem talia sunt quae aegre cadere possunt in captum, cumprimis ex causa quia omnium communissima hujus rei non sunt in orbe, ne quidem in erudito, nota, ut quod rationale sit distinctum a naturali, quodque bonum et verum sit quod constituit rationale et quod naturale, et minus quod rationale influat in naturale ut homo cogitare 2 possit, et velle sicut cogitat; cum haec quae communissima sunt, ignota 3 sunt, aegre potest capi influxus, de quo supra; haec sunt tamen in quibus angeli lucem habent et innumerabilia percipiunt, et hoc cum delectatione in qua sunt cum de Divino Domini quoad Humanum simul datur illis cogitare: homo qui est in bono et in quo angelicum dum est in corpore, etiam aliqua luce a Domino in his et similibus donatur, at qui non in bono est, taedium sentit cum de talibus cogitat, 4 et taedium eo majus 5 quo plus de illis cogitat applicate ad Divinum quod Humano Domini; qui itaque tales sunt, praestat ut animum removeant inde, nam nihil usque capiunt, immo rejiciunt, dicendo corde, Quid mihi hoc? non inde nihil honor, nec inde mihi lucrum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript has et velle potest sicut cogitat;

3. The Manuscript has sint

4. The Manuscript has quod

5. The Manuscript inserts fit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3013

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3013. Processus initiationis in sensu interno ita descriptus est: cum status esset, et omnia in ordinem Divinum caelestem redacta a Domino ut Divino Bono Rationalis Ipsius conjungeretur Divinum Verum, et hoc per viam communem ex naturali homine, nempe ex scientificis, cognitionibus et doctrinalibus quae ibi, quod tunc per influxum Divinum Domini inde vera evocata, initiata bono in rationali, et facta Divina; ita quod Rationale a Domino factam Divinum sicut quoad bonum, etiam quoad verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.