Bible

 

Genesis 25:21

Studie

       

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3239

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3239. ‘Peperit ei Zimranem et Jokshanem, et Medanem, et Midianem, et Jishbakum, et Shuahum’: quod repraesentent communes sortes regni spiritualis Domini in caelis et in terris, non ita constare potest ex Verbo, quia non alii ex illis memorantur alibi quam ‘Midian’, de quo sequitur; ex eo tamen quod omnes personae quotcumque nominantur in Verbo, aliquid repraesentent, ut ab illis omnibus qui hactenus a primo capite Geneseos memorati sunt, satis constare potest; quod nomina tam personarum quam regnorum, 1 et provinciarum et urbium, in sensu interno Verbi res significent, videatur n. 768, 1224, 1264, 1876, 1888, et multoties alibi, ubi hoc in particulari e Verbo confirmatur: quod reliqui ab his praeter Midianem non alibi in Verbo memorentur, est causa quia 2 sunt ex ‘filiis orientis’, de quibus passim in Verbo, qui quod in communi significent illos qui ex regno spirituali Domini sunt, infra ad vers. 6 hujus capitis videbitur:

[2] quod hi Abrahami ex Keturah filii id repraesentent, constat ex eo quod ‘Abraham et Keturah’ repraesentent Dominum quoad Divinum Spirituale, nempe ‘Abraham’ Dominum quoad Divinum Bonum Spirituale, ‘Keturah’ quoad Divinum Verum Spirituale illi Bono conjunctum, de quibus mox supra n. 3235, 3236; exinde sequitur quod ‘filii illorum’ repraesentent communes sortes regni quod ex Divino Spirituali Domini. Communes sortes dicuntur quia regnum Domini repraesentatur per ‘terram’, quae distribuitur per sortes inter illos quibus illa datur sicut hereditas possidenda, quemadmodum terra Canaan filiis Israelis; sortes in communi sunt duodecim, nam per ‘duodecim’ significantur omnia charitatis et inde fidei quae sunt regni Domini, de quibus infra ad vers. 16;

hic autem sunt ‘sex’, ita dimidio numero, sed dimidius numerus idem involvit ac integer, nam 3 multiplicatio et divisio, modo simile inest, non ipsam rem quoad essentiale variant.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ut.

2. The Manuscript inserts hi.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1887

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1887. Inspiratio involvit quod in singulis Verbi, tam in illius historicis quam in reliquis, sint caelestia quae amoris seu boni, et spiritualia quae sunt fidei seu veri, ita Divina: quod enim a Domino inspiratur, hoc descendit ab Ipso, et quidem per caelum angelicum et sic per mundum spirituum usque ad hominem, apud quem sistitur quale est in littera, sed prorsus aliter est in prima sua origine; in caelo nusquam est aliquod historicum mundanum, sed omne est repraesentativum Divinorum, nec quicquam aliud ibi percipitur, ut quoque notum potest esse ex eo quod ineffabilia sint quae ibi; quare nisi historica sint repraesentativa Divinorum, et sic caelestia, nusquam possunt esse divinitus inspirata. Quale est Verbum in caelis, 1 hoc noscitur solum ex sensu interno, nam Sensus Internus est Verum Domini caelis.

Poznámky pod čarou:

1. seu in Divinis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.