Arcana Coelestia # 3056
3056. ‘Juxta tempus vesperae’: quod significet statum tunc obscuriorem, constat a significatione ‘temporis’ quod sit status, de qua n. 2625, 2788, 2837; et a significatione ‘vesperae’ quod sit obscurum; vespera enim in Verbo, significat statum qui praecedit ultimum Ecclesiae desinentis, qui nox vocatur, et quoque significat statum primum Ecclesiae exorientis, qui mane vocatur, videatur n. 2323; in utroque sensu est obscurum, quod per vesperam significatur; hic autem obscurum quod praecedit mane.