Bible

 

Genesis 24:18

Studie

       

18 Quæ respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3058

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3058. Quod ‘haurire aquas’ significet instructionem, tum quoque inde illustrationem, ut in sequentibus hujus capitis, inde est quia ‘aquae’ in sensu interno significant vera fidei, n. 2702, ita ‘haurire aquas’ non aliud est quam instrui in veris fidei, et sic illustrari; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam,

Haurietis aquas in gaudio e fontibus salutis; 1 in die illo confitemini Jehovae, 12:3, 4;

‘haurire aquas’ pro instrui, intelligere et sapere:

apud eundem,

Obviam sitienti adferte aquas, habitatores terrae Tema, 21:14;

‘obviam sitienti adferre aquas’ pro instruere:

apud eundem,

Miseri et egeni quaerentes aquas, et nullae, lingua eorum siti deficit, 41:17;

‘quaerentes aquas’ pro desiderantes in veris instrui, 2 et nullae' pro quod non apud aliquem. Praeterea per ‘haurientes aquas’ in Ecclesia Judaica repraesentabantur illi qui continue scire vera cupiunt, sed propter non alium finem quam ut sciant, 3 usum inde nihil curantes; tales inter vilissimos habiti sunt; ‘Gibeonitae’ illos repraesentarunt, de quibus Jos. 9:21, 23, 27.

Poznámky pod čarou:

1Arcana Coelestia 2

2. quod nullae, et, in the First Latin Edition

3. The Manuscript has quid usus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.