13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
13
Ecce ego sto prope fontem aquæ, et filiæ habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
3261. ‘Et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi’: quod significet Divinum Rationale Domini in Divina luce, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293; et a significatione ‘Beer-lahai-roi’ quod sit Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, de qua n. 3194; inde sensus proximus est quod viveret seu esset Divinum Rationale 1 cum Divino Bono quod ex ipso Divino Vero natum, 2 sed non erat ibi, quare non dicitur in Beer-lahai-roi, sed ‘cum’ Beer-lahai-roi, hoc est, si interpreteris, Cum fonte vivi videntis me, quod est cum Divino illo Bono; Jishak enim habitabat in terra meridiei, secundum illa quae in capite praecedente Gen. 25:62, ubi ita, ‘Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei’; et quia ibi per ‘terram meridiei’ significatur Divina lux inde, n. 3195, idcirco hic non aliud significatur.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript deletes in, cum. The First Latin Edition has in, but see two lines below.
2. The Manuscript has at