Arcana Coelestia # 3168
3168. ‘Et ederunt et biberunt’: quod significet appropriationem boni et veri sic initiati, constat a significatione ‘edere’ quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 2187, 2343, quod quia praedicatur de pane et per ‘panem’ significatur bonum, n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, est appropriatio boni quae per ‘edere’ significatur; et a significatione ‘bibere’ quod etiam sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 3089, sed quia praedicatur de vino et per ‘vinum’ significatur verum, n. 1071, 1798, est appropriatio veri quae per ‘bibere’ significatur. Ipsa res se habet, ut mox supra n. 3167 dictum, 1 cum verum initiatur bono, et magis cum ei conjungitur, in rationali, quod bonum et verum 2 spiritualis hominis, hoc est, spiritualia approprientur naturali.
Poznámky pod čarou:
Numeri 15:2-15
2
Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,
3
et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :
4
offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :
5
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
6
et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin :
7
et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
8
Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9
dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :
10
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11
Sic facies
12
per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13
Tam indigenæ quam peregrini
14
eodem ritu offerent sacrificia.
15
Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.