Arcana Coelestia # 3168
3168. ‘Et ederunt et biberunt’: quod significet appropriationem boni et veri sic initiati, constat a significatione ‘edere’ quod sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 2187, 2343, quod quia praedicatur de pane et per ‘panem’ significatur bonum, n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, est appropriatio boni quae per ‘edere’ significatur; et a significatione ‘bibere’ quod etiam sit communicari et conjungi, ita appropriari, de qua n. 3089, sed quia praedicatur de vino et per ‘vinum’ significatur verum, n. 1071, 1798, est appropriatio veri quae per ‘bibere’ significatur. Ipsa res se habet, ut mox supra n. 3167 dictum, 1 cum verum initiatur bono, et magis cum ei conjungitur, in rationali, quod bonum et verum 2 spiritualis hominis, hoc est, spiritualia approprientur naturali.
Poznámky pod čarou: