Arcana Coelestia # 3067
3067. ‘Et sit puella ad quam dico’: quod significet affectionem in qua innocentia, constat a significatione ‘puellae’; in Verbo affectiones boni et veri vocantur infantes, puellae, adolescentulae, et filiae, sed ubique cum differentia quoad statum; cum ‘filia’ dicitur, significatur affectio in communi; cum autem ‘adolescentula’, significatur affectio in qua charitas; at cum ‘puella’, significatur affectio in qua innocentia, ex eo quod aetas puellaris est proxima aetati infantiae, quae est innocentia in sensu interno; similiter ac puer seu puerulus, per quem quod significetur status in quo innocentia, videatur n. 430.