Bible

 

Genesis 23:7

Studie

       

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2915

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2915. ‘Peregrinus et incola ego vobiscum’: quod significet statum illorum primum, quod tametsi Dominus illis ignotus, usque apud illos esse posset, constat a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione ‘esse peregrinus illis’ et ‘esse incola illis’ quod sit ignotus esse et usque apud illos esse; quod hic sensus internus sit, patet ab illis quae praecedunt et quae sequuntur; agitur enim de nova Ecclesia, et in hoc versu de primo ejus statu, qui talis est quod omnium primo illis ignotus sit Dominus, sed usque, quia in bono charitatis, et quoad vitam civilem in justo et aequo, et quoad moralem in honesto et decoro, vivunt, tales sunt ut apud illos Dominus esse possit; praesentia enim Domini apud hominem est in bono, et ideo in justo et aequo, et porro in honesto et decoro: (honestum est complexus omnium virtutum moralium, decorum est modo forma illius:) nam haec sunt bona quae succedunt ordine, et sunt plana apud hominem, super quibus a Domino fundatur conscientia, et consequenter intelligentia et sapientia: qui autem in illis non sunt, 1 nempe ex corde aut affectione, illis non inseminari potest aliquid caeli, nullum est planum, nec est humus, ita non recipiens; et quia non inseminari potest aliquid caeli, nec potest ibi Dominus praesens esse; praesentia Domini praedicatur secundum bonum, hoc est, secundum boni qualitatem, qualitas boni est secundum statum innocentiae, amoris et charitatis cui vera fidei implantata sunt seu implantari possunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has hoc est

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.