Bible

 

Genesis 23:16

Studie

       

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2950

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2950. ‘Incurvavit se Abraham coram populo terrae’: quod significet gaudium Domini ob benevolentiam illorum qui e nova Ecclesia spirituali, constat a significatione ‘incurvare se’ quod hic sit gaudere, ut quoque supra n. 2927; a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione ‘populi terrae’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 2928, ubi eadem verba; sed ibi ‘incurvavit se populo terrae filiis Heth’, vers. 7;

quod ‘filii Heth’ ibi etiam dicantur, est quia illi ab Ecclesia ibi significantur, qui primum initiantur, ut quoque per filios populi, ' n. 2947; hic autem illi qui in progressione sunt, quare simpliciter ‘populus terrae’ absque adjectione filiorum Heth dicitur; et ibi significatur gaudium propter benignam receptionem, hic ob benevolentiam, receptio est primum quia intellectus, benevolentia est sequens quia 1 voluntatis, videatur n. 2954.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, apparently, est.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.