Bible

 

Genesis 23:13

Studie

       

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2970

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2970. ‘Qui in Machpelah, quae coram Mamre’: quod significet regenerationis quale et quantum, constat a significatione ‘Machpelae’ quod sit regeneratio per verum quod fidei; et a significatione ‘Mamre’ quod sit quale et quantum ejus: per ‘Machpelam’ cum ei adjungitur ‘spelunca’, seu dicitur ‘spelunca Machpelae’, significatur fides quae in obscuro, n. 2935; at per ‘Machpelam’ cum absque spelunca nominatur, et sequitur quod ibi ager et spelunca, 1 intelligitur regeneratio, nam per ‘agrum et speluncam’ significatur bonum et verum fidei, per quae fit regeneratio: et praeterea Machpelah erat tractus in quo etiam sepulcrum, per quod regeneratio significatur, n. 2916. ‘Mamre’ autem, quia Hebron, ut 2 dicitur vers, seq. 19***********, et in Hebron, ut Gen. 13:18, non aliud significat quam quale et quantum, hic regenerationis cum adjungitur ‘Machpelae’, et Ecclesiae cum adjungitur ‘Hebroni’, et quoque perceptionis cum adjungitur ‘quercetis’, ut n. 1616, ita ‘Mamre’ est modo determinatio status rei, erat enim locus ubi habitavit Abraham, Gen. 13:18, et ubi Isacus, et quo venit Jacobus, Gen. 35:27.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has significatur

2. The Manuscript has sequitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.