Bible

 

Genesis 21:22

Studie

       

22 Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2675

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2675. ' 1 ‘Et dedit ad Hagar’: quod significet implantationem in vita ejus, constat a significatione ‘Hagaris’ quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; vita exterioris hominis est affectio scientiarum quae per ‘Hagarem Aegyptiam’ in specie significat ut apud illos qui fiunt spirituales, implantatur a Domino bonum et verum in affectione scientiarum, ut nempe scire et discere velint quid bonum et verum, ob finem et usum ut rationales fiant, ac ut spirituales, nam affectio scientiarum est ‘mater’ per quam nascitur rationale in quo spirituale, n. 1895, 1896, 1902, 1910; simile quidem apud omnes a Domino influit, sed non alii recipiunt propter eum finem et eum usum quam qui reformari possunt; ceteri propter alios fines et alios usus, qui innumerabiles sunt, et spectant se et mundum.

Poznámky pod čarou:

1. Another draft ofArcana Coelestia n. 2675-2684 is given in Appendix volume.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.