Bible

 

Genesis 21:17

Studie

       

17 Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2698

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2698. ‘Et corrobora manum tuam in illo’: quod significet sustentationem inde, constat a significatione ‘corroborari’ quod sit sustentari, et a significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, quae est sustentationis; ‘in illo’, seu puero, est inde, nempe ex spirituali quoad verum: qui in dolore interno sunt ac in desperatione ex privatione veri ii elevantur et sustentantur unice per verum, quia de hoc illis dolor et desperatio: qui in affectione boni sunt, bonum apud eos desiderat bonum sicut esuriens panem, qui autem in affectione veri sunt, bonum apud eos desiderat verum, sicut sitiens aquam. Quid hic ‘corroborare manum in illo’, non alicui intellectum erit nisi a sensu interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.