1
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quæ locutus est.
2685. ‘Elongando se circiter jactum arcus’: quod significet statum quantum abesset a doctrina veri, constat a significatione ‘elongari’ quod sit abesse; et a significatione ‘arcus’ quod sit doctrina veri, de qua mox sequitur; ‘jactus’ significat quod tantum abesset quantum usquam posset, sicut quantam jaculum ab arcus, posset emitti hic jactus arcus, dicitur, quia de spirituali homine praedicatur arcus et quod ‘is jaculator arcus’, ut de eo in vers. seq. 20, ‘et habitavit in deserto, et fuit jaculator arcus’.