Bible

 

Genesis 20:7

Studie

       

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2566. Quod ‘gregem et armentum’ significet quod locupletata sit bonis rationalibus et bonis naturalibus, constat a significatione ‘gregis et armenti’; ‘grex’ vocantur illi intra Ecclesiam qui vere rationales sunt, hoc est, interni homines; inde est quod per ‘gregem’ significentur quoque abstracte ipsa bona rationalia seu interna, de qua significatione ‘gregis’, videatur n. 343, 415, 1565; ‘armentum’ autem vocantur illi intra Ecclesiam qui naturales sunt, hoc est, externi homines; inde 1 etiam per ‘armentum’ significantur quoque abstracte ipsa bona naturalia seu externa, de qua significatione ‘armenti’ videatur n. 2180; quod per ‘bestias’ talia significata sint, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179 ostensum est: quod ‘accepit Abimelech et dedit’ significat quod doctrina fidei locupletata sit, nam, ut dictum per ‘Abimelechum’ significatur doctrina fidei.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.