Bible

 

Genesis 20:7

Studie

       

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2502

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2502. ‘Et habitavit inter Kadesh et inter Shur’: quod significet statum Ipsius in specie, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293; quod praecedit, hoc etiam indicat, nempe quod ‘profectus inde Abraham versus terram meridiei’, quo significatur progressio Domini in bona et vera fidei, et nunc dicitur quod ‘habitaverit inter Kadesh et inter Shur’, per quod non aliud significari sequitur quam status Domini in specie, qui describitur per Kadesh et Shur, de quibus nunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 20:15

Studie

       

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.