Bible

 

Genesis 19:8

Studie

       

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2462

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2462. ‘Quia timuit habitare in Zoar’: quod significet quia ex affectione veri non amplius spectare bonum posset, constat a 1 significatione ‘Zoaris’ quod sit affectio veri, n. 2439; quae cum vastata inde non amplius spectare bonum potest; timor etiam tunc est pro omni vero, nam hoc contrariatur bono amoris impuri.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has constare potest ex.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.