Bible

 

Genesis 19:38

Studie

       

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2351

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2351. ‘Clamaverunt ad Lot, et dixerunt ei’: quod significet falsum ex malo irascens contra bonum, constare potest ex significatione ‘clamare’, tum ‘Loti’, et sic ab affectu; quod vox ‘clamare’ praedicetur de falso, n. 2240 ostensum est; quod ‘Lot’ repraesentet homine' Ecclesiae qui in bono, ita ipsum bonum, n. 2324; inde et ex affectu irae qui in his verbis, constat quod sit falsum ex malo irascens contra bonum. Quod plura genera falsi sint, in genere 1 autem duo, nempe falsum quod producitur ex malo, et quod producit malum, videatur n. 1188, 1212, 1295, 1679, 2243;

[2] falsum ex malo quod intra Ecclesiam, imprimis est falsum quod favet malis vitae, ut est illud quod bonum: hoc est, charitas, non faciat hominem Ecclesiae, sed verum, hoc est: fides; et quod salvetur homo utcumque per omnem vitae suae cursum in malis vixerit, modo in statu sopitionis corporeorum, ut solet fieri brevi ante mortem, aliquid fidei cum apparente affectione enuntiaverit: hoc falsum est quod imprimis irascitur contra bonum, et significatur per quod ‘clamaverint ad Lot’. Causa irae est omne id quod destruere conatur jucundum alicujus amoris; ‘ira’ vocatur quando malum impugnat bonum, ‘zelus’ autem quando bonum increpat malum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has imprimis with in genere written above it, neither is deleted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.